Secretum

Secretum
Der Artikel wird am Ende des Bestellprozesses zum Download zur Verfügung gestellt.
De secreto conflictu curarum mearum
Sofort lieferbar | Lieferzeit: Sofort lieferbar

1,99 €*

Artikel-Nr:
9788835841500
Veröffentl:
2020
Seiten:
0
Autor:
francesco petrarca
eBook Typ:
EPUB
Kopierschutz:
Digital Watermark [Social-DRM]
Sprache:
Latein
Beschreibung:

"Attonito michi quidem et sepissime cogitanti qualiter in hanc vitam intrassem, qualiter ve forem egressurus, contigit nuper ut non, sicut egros animos solet, somnus opprimeret, sed anxium atque pervigilem mulier quedam inenarrabilis etatis et luminis, formaque non satis ab hominibus intellecta, incertum quibus viis adiisse videretur. Virginem tamen et habitus nuntiabat et facies. Hec igitur me stupentem insuete lucis aspectum et adversus radios, quos oculorum suorum sol fundebat, non audentem oculos attollere, sic alloquitur: -- Noli trepidare, neu te species nova perturbet. Errores tuos miserata, de longinquo tempestivum tibi auxilium latura descendi. Satis superque satis hactenus terram caligantibus oculis aspexisti; quos si usqueadeo mortalia ista permulcent, quid futurum speras si eos ad eterna sustuleris? -- His ego auditis, necdum pavore deposito, maroneum illud tremulo vix ore respondi:
o quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus
mortalis, nec vox hominem sonat."

Kunden Rezensionen

Zu diesem Artikel ist noch keine Rezension vorhanden.
Helfen sie anderen Besuchern und verfassen Sie selbst eine Rezension.